Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/501

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 491

decore picta continetur in tabula; quam 'Eudoxam', id est: Bonam Gloriam, suo appellant idiomate, uulgari autem uoca- bulo 'Odigilriam' dicunt. Singulis autem diebus, ut asserunt, a uico defertur in alium, comitantibus utriusque sexus lurbis innumeris cum incenso, ut uapor cremati thuris in altas 5 uideatur auras euolare. Pro sanctitate uero et reuerentia mixta timori hane nemo, qui hoc seculum diligit, suis pre- sumit gestare manibus, uerum e cellulis solitariam uitam agentes uiri religiosi educuntur, ut eam baiulent. Tertia namque feria singulis septimanis angelico motu circumacta lo in conspectu totius uulgi, uelut quodam rapta turbine, sui ipsius portitorem eodem impetu secum circumuehit, ut oculos intuentium mira celeritate pene fallere uideatur, cunctis more suo pectora tundentibus et clamantibus: 'Kyrie eleison, Christe eleison'. — Copia siquidem suppetit plura referendi; sed ne 15 prolixitas fastidium afferat audienti, cetera supprimere magis eligo quam narrare; quia quandoque humana curiositas plus uanitate quam religione delectatur.

��Caput XXVII.: Quod Dani Greciam egredientes per Hungariam et

Saxoniani reuersi sunt in regionem suam. 20

leractis igitur omnibus, quorum gratia uiatores nostri aduenerant, cum honore recedunt, obsequium sibi parantibus nobilissimis regni curiahbus, qui dicuntur Weringæ, regni sigillo muniti; non enim fas est terram egredi absque litteris dimissoriis, quia per urbes munitissimas iter est exeundi. His 25 ergo per oscula salutatis Greciam post terga relinquunt et Vngariam calcant; ubi nihilo minus a rege et principibus

3. Odigitriara ("Odrij-i]r()iav) scripsi; dubitari enim vix potest, quiii celeberrima hæc significetur imago, quam maiui Lucæ euangelistæ pictam esse piitabant; de fatis eius vid. Richter, Quellen der byzant. Kunsigesch., Wien 1897, p. 160 sqq.; Eidideram MA; El dideram S, scilicet corrupte. 4. a vire (!) K. 14, Kyrieleison M; Kirie eleyson A. — 22. obsequium, i. e. eundi licentiam. 23. Weringæ O, fort. corrupte; Væringjar Norivagice.

�� �