Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 41

{MCLXVl. Obijt Christoforus dux Jutie. AdHit. vet.)

MCLXVII. Burisius captus est a rege Waldemaro (et eruti sunl oculi eius. Addit. vel.).

MCLXX. Translatus est sanctus Kanutus Ringstadis a Waldemaro Primo per ministerium venerabilis Absalonis 5 episcopi, cuius id exsequendi officium erat, adstantibus turbis religiosorum clericorum ae laicorum et matronarum deuotissi- marum, clamantium et dicentium : »Benedictus dominus Jesus Christus, qui sanctum Kanutum Syalandie prefecit patronum!«  Et, sicut legitur in Gestis Danorum : »patris eius« (id est lo Waldemari Primi) »ossa are traduntur, et filius vii. annos natus« (id est Kanutus, filius eiusdem Waldemari) »regia in sella purpura venustatur.« Eodem enim die, quo filium diademate, parentem altario honorauit, id est vii. Kai. Julij.

Eodem etiam anno Ro in Sclauia a Danis est victa et ad 15 fidem Christi conuersa. Et Waldemarus, eiusdem Kanuti frater, pater videlicet regum Erici et Christofori et Abel, natus est.

(MCLXXI. Sanctus Kanutus translatus est, Kanutus, filius Waldemari, coronatus est. Addit. rec.) 20

MCLXXI. Passio sancti Thome Cantuariensis archiepiscopi Anglie. Quia huius sanctissimi antistitis secundum ordinem passionem explicare non sufficimus, tangatur parum de mira- culis, ut perpendi poterit a fidelibus in terris, quanta gloria et honore dominus martyrem suum coronauerit in celis. 25

Eadem septimana, qua martyr ad Octauam transiuit,

1. Error his inest, vid. inferius ad annam 1173. 2. Captus est Burisius H. 5 — 6. Absolonis . . exequendi H ; ceterum hic erral chronista, vid. Saxo p. 852 M., ex cuius narratione quædam excerpsit. 6 — 7. astantibus . . et laicorum H. 9. Sielandiæ H; Sialandiæ S. 10 — 11. patris eiusdem Valdamari primi; Ossa (!) H. 12. et filius (S: filijs(!!)) septem a. n., d: Canutus eiusdem W. {omisso filius) H. 14. diademetate(!) H {non S). 15. in marg. H: R66 o: Rugia. Slauia H. 17. regum scripsi; regis MH {sed fieri potest, ut duo postrema nomina mire turbato ordine addila sint). 17 — 18. et Christophori et Abelis, nascitur. 19 — 20. Hoc additamentum H non håbet. 21. Tom§ H {non S) Cant. episcopi, cuius simile (! pro scT) reperitur Epitaphium H, a quo omnia inde ab M, 22 (Angliæ) usque ad 47, 4 (Rex) absunt. 26 sqq. In his, quæ de St. Thoma Can- tuariensi narrat scriptor noster, præcipuo auctore usus est Benedicte abbate Petriburg ensi, qui yprolixam nar rationem 'i, ut ait p. 44, 11, de miraculis Sancti Thomæ scripsit; hunc librum post alios edidit