Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

42 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

monacho cuidam in cenobio Lewensi frater multis ante diebus defunctus apparuit. At ille, mortuum esse recolens, quem videbat, inter alia multa, que ab eo interrogauit, etiam de domini Cantuariensis statu nuper interfecti diligentius inqui-

5 siuit. In cuius laudem et gloriam, qui adstabat, plura disserens, ut multa breuiter dicantur, in hoc sermone/n clausit, quod a beata virgine Maria sanctisque apostolis nec non et quibusdam martyrum et confessorum virginumque ante thronum grandem aureum sit presentatus habentem

10 valuas duas, que claudebantur et aperiebantur; exisse autem de throno speciosum formå pre filijs hominum, de cuius aspectu fidelium anime letificantur et viuunt, et beatum Thomam amplexatum fuisse et osculo ei porrecto benedic- tionem suam illi contulisse; assumptum vero postea martyrem

15 a sanctis et cum apostolis reuerentissime collocatum. Hane visionem confirmabat alius quidam, raptus in spiritu; nam rediens in se ipsum narrabat adstantibus, presulis sancti sessionem esse cum apostolis, et statim communicans ab hac luce migrauit. Quod vero introductus sit in potentias domini,

20 testantur miracula a seculo inaudita ; quod ut palam ignoran- tibus fiat, succincte narrandum est.

Plebeius quidam in territorio Bedefordensi, Eilwardus nomine, pro modica re, quam in domo cuiusdam vicini sui depredatus est, capitur et colligatur; traditur preconi ville,

/. C. Robertson in tChronicles and Memorials of Great Britain etc«, num. 67, sub titulo : Materials for the history of Thomas Becket'^, London 1875 — 76; Benedicti tiber primam partem voluminis secundi occupat. P. M, 26 — 42, 19 ex Benedicti lib. I. cap. IV desumpta sunt; p. i2, 22—44, 16 ex lib. IV. cap. II; p. 44, 19— U ex Prologo lib. I (p. 26, 9sqq. ed. Rob.) ; p. 44,24—45, 1 ex lib. IV. cap. IV; p. i6, 21—^7, 2 ex lib. IV. cap. III; unde Epitaphium (p. 47, 3—19) sumpserit, nescio. Præterea in p. ^5,18 — 46, 2 usus est Actis S. Thomæ apostoli (y>Åcta Thomæ«, ed. Max Bonnet, Lips. 1883, p. liS — 5; p. 152—3); in p. 46, 6—12 Sulpicii Seueri libro de S. Martino (Sulp. Seueri libri, qui supersunt, ed. Carol. Halm, Vindobonæ 1866, p. 127). — p. 41,26. octauam Arnås; octam C; Octaua, /. e.: æterna requies, vid. Ducangii Lex.

1. Lewensi Bened.; Sewensi M. 5. plurima Bened. 6. ser- monem Bened.; sermone M. 9. sit Arnås {ut Bened.); sic C. 11 — 12. de cuius conspectu solo fid. an. beatificantur Bened. 16. raptus in spiritu: cfr. Corinth. II, 12, 1 sqq. 19. in potentias domini: cfr. Psalm. 70,16. 24. preconi, vid. Vol. I, p. 294,12.