Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 43

trahitur in Bedefordiam, in custodia publica tenetur. Qui accito presbytero, utpote periculis extremis expositus, ad mortern (imo ad vitam!) se preparat, omnia conscientie sue secreta euoluens: quicquid saluti contrarium inuenit, in tutis presbyteri auribus effundit. Qui ei commemorauit, ut ad 5 suffragia sancti Thome martyris confugeret; insuper dedit ei flagellum, iniungens, ut quinquies singulis diebus, antequam gustasset, sibi ipsi tortor existeret, et ne cessaret genua flectere et martyrem inuocare. Post quatuor septimanas educitur miser de carcere, ad concilium trahitur, ad supplicium con- lo dempnatur. Tractus itaque a carnificibus ad locum supplicij orbatur oculis, genitalibus mutilatur; et oculum quidem sinistrum statim integrum eruerunt, dexter autem in frusta conscissus effossus est. Membra, quibus eum mutilauerant, sub cespite absconderunt, et relicto semiuiuo abierunt. Secuta 15 est afflictum sola filia duodennis, que incarcerato alimoniam /nendicauerat. Paulatim fluxu cruoris restricto ductu puelle in villam Bedefordiam redijt; misertus autem eius quidam Eilbrictus excepit illum in domum suam. Fecit igitur ibi in tenebris dies x, vigilijs et oralionibus intentus. Nocte vero 20 diei decimi, prima noctis vigilia, in somnum resoluto apparuit, quem vocauerat, niuei candoris vestibus indutus; baculoque pastorali signum crucis in fronte eius et oculorum foraminibus depingens sub silentio discedere visus est. Expergefactus ille et visionis negligens rursus obdormiuit. Iterum ante lucanum 25 redijt in albis dixitque: »Homo bone, dormis? Vigila, insiste orationi et spem tuam in deo et beata virgine Maria pone et in sancto Thoma, qui te venit visitare; et si nocte proxima in ecclesia beate virginis excubaueris ante altare eiusdem virginis et in fide non hesitaueris, oculorum restitutione 30 gaudebis.« Quid multa? Fecit, ut premonitus fuit; lumen recepit. Crescit stupor populo; et probaturi, unde procedat vis videndi, ab oculis videlicet nouis an ab euacuatis fora-

5. ei commeraorauit M; eum commonmi Bened. recthis. 13. erue- runt Bened.; euertunt M. 15. relicto s. abierunt: cfr. Luc. 10,30. 17. mendicauerat Bened. \ vindicauerat M. 22. quem inuocauerat Bened. 25. ante lucanum Bened.; an. lucan. C; ante lucem Arnås; rectius fort. erit antelucanus. 30. in fide hæsitare, cfr. Matth. 21,21 ; epist. Jacob. 1, 6.