Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 45

leprosi fuerint vel emundati vel emendali. Curauit leprosos Christus Jesus dominus noster, Luc. xvii., ubi ait {u. 14-): 'Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est: dum irent, mundati sunt'. Et sequitur {v. 17): 'Nonne x mundati sunt? et nouem ubi sunt? Non est inuentus, qui rediret et dåret gloriam deo, 5 nisi hic alienigena', etc. Sed quid mirum, si conditor nature et creator creaturarum deus leprosos sanat, cum nulli dubium sit, quin omnia, quecunque voluit, dominus in celo et in terra, in mari et in omnibus a\byssis agat}'} Curauerunt leprosos apostoli; sed numerus eorum non est descriptus, nec 10 expresse de his aliqua, ut puto, tractat historia, cum tamen ex Actibus Aposlolorum aduertere possumus, quod multi varijs infirmitatibus occupati per apostolos sunt pristine redditi sanitati. Unde Aet. v. (/;. 14 sq.): Augebatur credentium in domino multitudo . ., ita ut in plateas eicerent infirmos et 15 ponerent in lectulis et in grabatis, ut, venienle Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis'. Sanctus etiam apostolus Thomas petijt regem Gundoforum, ut per mensem unum congregaret pauperes et infirmos per totum regnum suum. Completis 20 igitur XXX diebus venit multitudo cum infirmis et varijs egri- tudinibus laborantibus. Omnes autem infirmitatos in unum congregari precipiens apostolus, ipse in medio eorum stans, expansis manibus orationem fudit ad dominum. Gompleta autem oratione venit coruscus super eos, ut omnes se putassent 25 ictu fulguris interisse. At illi omnes surgentes sani glori- ficauerunt deum et Thomam apostolum eius. Legitur ibidem, quod curauit leprosum, cuius tota compago membrorum, sub uno cortice vulneribus plena, putores exha^abat; quem cum apostolus aspexisset, fleuit et flexis genibus diutissime orauit. 30 Gompleta oratione apparuit quidam puer fulgido aspectu, qui, tollens eum in partem anguli secreti, exuit eum vestimentis suis et exspoliauit eum corio, quasi tunica corporali, et reuo-

8 — 9. quin . . abyssis agat scripsi; quia .. omnibus a. (sid) C; respicitiir locus Psalm. 13^i, 6. 19. Gundaforus vocatur in Actis Thomæ. 22. infirmitatos scripsi, infirmitates C; infirmos coniecit Arnås; infirmantes Ada Thomæ. 26. fulgor anle coruscus contra C {et Acta) add. Arnås, simiil postea fulgoris scribens; sed coruscus pro subslantiuo sæpius iisurpatur, lulgur signi/icans.