Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

cauit eum ad apostolum; apostolus autem baptizauit eum, et signans eum signo crucis sanum abire permisit. Curauit imperatorem Constantinum a lepra elephantina sanctissimus papa Syluester; et ab illa die et deinceps, cooperante gratia

5 Christi, a iugo infidelium et idololatrarum christianitas liberata sumpsit incrementum. In libro primo de vita sancti Martini ita legitm': »Apud Parisius, dum portam ciuitatis magnis secum turbis euntibus introiret beatus Martinus, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque bene-

10 dixit; statimque omni malo emundatus postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat.« Unde beatus Ambrosius in hymno:

Pacem leproso dans viro sordes fugauit ulcerum ; 15 et, quod sanaret morbidos,

Jordanis est in osculo.

Curauit leprosum sanctus episcopus Blasius, qui propter merita et sanctissimam vitam suam Blasius Magnus appellatus est. Curauerunt et alij sancti leprosos; sed raro tamen inter

20 miracula eorum huiusmodi curatio legitur aut reperitur. Curauit igitur sanctus Thomas leprosos v et amplius, ut patet legenti libros miraculorum eius. Curauit insuper quendam Radulphum, qui a pentecoste usque ad aduentum domini speciosus et absque macula mansit; domumque reuersus

25 occulto dei iudicio adeo leprosus apparuit, quod nunquam extiterit contagio lepre sordidior. Causam deteriorationis ille

2 — 3. Curauit imperatorem etc. : ex Vita S. Syluestri aliqaa, fortasse ea, quam Siirius in Vit. Sanct. mens. Decemb. (Colon. 1618) publicauii, ubi hæc fabula p. 369 sq. in capp. IX — XIV prolixius narratur; verbis tamen suis auctor noster usus est; in Vita imperator morbo sacro et lepra laborasse dicitur. 6. sumsit M. 9. miserabili Sulpic; mirabili M. 11. receperat Sulpic; ceperat M. 12. Ambro- sius in hymno: scilicet in hymno .LXXV. in Natali S. Martini episcopi (Migne, Patrologia Latina, Vol. 17, p. 1255 sq.), ubi versus 3 sic scribitur: Et, quod la uåret morbidum, I Jordanis etc. (quod dicitur, ad Jordanis (Jlumen) relalum). De miraculo hoc videatur Sulpic. Severus de vita b. Martini cap. 18. Appellatio Jordanis spectat ad narrationem de Naaman Syro in Regum lib. IV, 5, 1^. 25. nunquam M ; nemo unquara Bened.