Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/57

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


VETVS CHRONICA SIALANDIE 47

nouit, qui ei, quem sanauerat, dixit: »Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne delerius tibi aliquid conlingat.« 

Epitaphium sancti Thome.

Rex, miles, presul edictis, ense, cruore

impugnat, violat, protegit ecclesiam : 5

Rex ira, miles gladio, presul prece pugnant.

Pro populo presul, pro grege pastor obit. Pax patrie, dux iusticie iurisque patronus,

presul, in ecclesia militis ense cadit. Rex dictat, miles peragit, templum violatur: 10

Heu scelus! ense dei sanctus sic raartyrizatur. Anglia, celesti quondam prefulgida dono, heu! modo strata iacet, tali viduata patrono! Rex, miles gladium vibrant ; sed nil tremefactus cura cruce pergit ouans hic presul et hostia factus. 15

Norma, decus, speculum cleri, gentis, monachorum, gemma sacerdotum, fit conciuis superorum. Ergo, pater sancte, nostri, petinius, miserere, et tibi subiectum populum, rex Christe, tuere!

MCLXXIII. Terre motus factus est per Daciam uniuersain, 20 Obijt Christoforus, dux Jutie.

MCLXXVI. Martyrizata est sancta Margareta in Ølsyæ a viro suo Herlogh, v. Kai. Nouembris. (Waldemarus obsedit castrum Stetin. Addif. rec).

MCLXXVII. Eskillus archiepiscopus discessit. Causa 25 discessionis eius in Gestis Danorum sic innuitur: »Eskillus, domesticis supra vires negociis fatigalus, dum quieti intentius consulit, proficiscendi licentia a rege difficulter extorta, nobile Galliarum cenobium, quod Clarauallis nuncupatur, petiuit,

1. Ecce sanus etc. : euang. Joh. 5,14. 3 sqq.: hoc epitaphium nusquam alibi reperire potiii. 6. pugnat H. 12. perfulgida H. 13. heu mihi sancta H (ex m ftta male intellecto ortum). 14 — 15. nil timescens: cum nece pugnat o. h. p. et hostia sancta(!) H. 17. supe- riorum H. 20 — 21. universam. Et o. Christophorus H. 22 — 23. Ølsye a V s. Hlogh H {sed pro deleto Hlogh, /. e. H'^logh, Huiifeldi in marg. Herlogh scripsit); Hlog S. 23. Et Valdamarus H. 25—26. Eschillus . . decessit . . decessionis H. 26. eius om H. sic inuenitur: Eschy(i)llus H. 26— p. 48,3 : vid. Saxo p. 890 21— '27 M. 29. quod M ; quæ H.