Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 49

bant domine nostre, intuens, lacrymabiliter deprecabatur, ut piissime domine pro ipso supplicare dignarentur. Quod cum deuote facerent, illa benignissima dissimilatrix respondit: »Quid rogare presumitis pro vanissimo adolescente isto et meo respectu indigno? hic enim peruersus et lubricus nun- 5 quam me honorauit, nunquam salutationem meam mihi representauit.« Cumque illi rogarent, ut delicta iuuentutis illius dimitteret, si de cetero se emendaturum promitteret, accessit interim tremebundus adolescens, obsecrans eam et dicens: »Miserere mei, domina; quia paratus sum amodo et lo usque in sempiternum seruire tibi. Quod si genitor meus istam calamitatem meam agnosceret, maxima auri pondera pro mea liberatione impenderet.« Talia cum lacrymabili voce depromeret, mater misericordie serena facie respiciens illum dixit: »Quid igitur? putasne, quia valeas te ipsum apud me 15 condigno precio redimere? In hoc enim forsitan me placare posses, si congruum mihi precium pro tua redemptione per- solueres.« Tune ille non modice exhilaratus fiducialius accessit et dixit: »Etiam atque etiam, clementissima (domina), ego me optime redimam; tantummodo esto mihi propicia, nec me in 20 illum ignem cruciandum amplius remittas.« Cui regina vir- ginum respondit: »Volo igitur, ut de quinque generibus annone quinque mihi modios, hoc est: de singulis singulos, non negligas reddere.« Quo ille audito letanter et alacriter respondit: »Carum est mihi, o carissima domina, quod im- 25 ponis, valdeque iucundum; et ego mensuram bonam et con- fertam et coagitatam et supereffluentem dabo in horreum

1. lacrimabiliter H (ut 13). 3. dissimulatrix respondet H. 4. præsumraitis H. 5. mco MA; nostro H. 6. salutat. meam, id est Aue Maria. 8. eius dtinitteret H; ceterum cfr. Psalm. 24,7. 9. interim MH; iterum A rcclius. 9 — 10. ae dicens H. 10. quia MA; qui H. 12. istam MA; illam H. 13. liberatione libenter imp. A. lamentabili A. 14. depromeret MA; deprecaretur H. serenata A. resp., ad illum H. 15. Quid ergo? putas ne quod H. 17. potes H. mihi ante persolueres håbet M. persolueris H. 19. domina om. MH. 20. mihi om. S (non H). nec A; ne MH. 22. igitur MA; itaque H. 23. de om. MH. 24. negligens S. lætantur S. 25. mihi est M. o carissima om. H. 27. coagu- latam S (et ex correctione H); cfr. Luc. 6, 38. superfluentem H.

Script, hist. Dan. minores. *