Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

50 SCRlPtORÉS HiSTORIÆ t)ANtCÆ MINORES

tuum.« Quod cum in fide sua promisisset, datis etiam fideius- soribus ei intercessoribus supradictis, dimissus est tandem liber ad humana reuerti. Confestimque redditus sibi el aperiens oculos receptoque usu loquendi surrexit et sedit in

5 lecto suo; moxque in iubilum erumpens cepit clamare cum gaudio: »Benedictus deus! ego liberatus sum et amplius non ardebo! Gratias tibi ago, sancta dei genitrix, quia liberasti me de incendio isto, et amplius non ardebo!« Videntes ergo cuncti, qui aderant, iuuenem de morte reuocatum, mirati

10 sunt. Ipse vero per multum temporis spacium nihil aliud dicere potuit nisi tantum: »Deo gratias, ego non ardebo, ego non ardebo!« Conuersus tandem (ad illos/, que viderat, per ordinem indicauit. Unus autem ex eis, vir bonus et eruditus, hesitantem de visione adolescentem secretius instruit dicens:

15 »Scito prenoscens futurum te esse magni nominis virum et gradum maxime dignitatis in ecclesia sortiturum. Quem cum fauente deo adeptus fueris, oportet te in honorem dei et sancte virginis matris diuersorum ordinum cenobia quinque de tuo construere.« His ille auditis interim tacuit; sed, quem

20 res exitum habitura foret, semper sollicitus fuit. Processu vero temporis cum prefatus adolescens, etate pariter et sapientia crescens, iam in virum optimum profecisset, ordinante deo ad regimen Lundensis ecclesie, que Dacie metropolis habetur, assumptus est. Qui ilico reddendi voti sui tempus adesse

25 cognouit. Nactus igitur oportunitatem de remotis Galliarum partibus, ubi fontem religionis esse cognouerat, non solum

1 — 2. in fldeiussoribus interc. C; in fideiussores corr. Arnås, sed postea cum A in omittere malait; in fldeiussoribus ex (corr. ex et, in quo ei latere credo) interc. H; in fideiussori et interc. S. 2. demissus H. 4. apperiens S. 7. genetrix, quod H. 8. isto om. H. ergo M; autem H; om. A. 9 — 10. mirati valde sciscitabantur ab eo tante leticie causam. Ipse vero A ; male hic rem egit abbreuiator. 11. alterum ego non ardebo om. H. 12. ad illos om. MH. 13. ex eis om. H. vix (pro vir) S, vid. ad p. 32,2^. 14. instruit M; instituens H, sed corr. m. 1 in instituit; instituitis(!) S. 17. fauente domino H. in hon. domini H. 18. diuersoriura (!) S. 19. de tuis H. iterum tacuit, scilicet, quem H. 20. solicitus H. 21 — 22. etate .. crescens, cfr. Luc. 2,52. 23. regimen M, et H in marg.\ regnum H in textu et S. 24. assumtus M, ut solet illico M. tempus H, sed potuit tempris legi, et inde temporis scripsit S. 25. oportunitate H, sed correxit Stephanius.