Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 53

ubi etiam regem Waldemarum, filium videlicet sancti Kanuti de Ringstath, inuenit. Rex igitur, non sustinens deiectionem archiepiscopi et iniuriam sande ecclesie, paucis diebus exer- citum coUegit copiosum; intrans autem Scaniam in Anundælef fixit tentoria. Quo audito Scanienses occurrerunt ei in multi- 5 tudine graui. Cum igitur esset pons inter utrumque exercitum, regis videlicet et rusticorum, Scanienses, moram non sustinentes, per pontem priores ad regem transire ceperunt. Perspecto igitur rex, quod media fere pars illorum pontem transisset, mandauit suis, ut irruerent in eos. Qui, iussa complentes, lO plurimos trucidant; multos etiam se in amnem mergere com- pulerunt. Videntes igitur, qui ex parte altera amnis stabant, quid sociis mali immineret, nec viam adeundi et iuuandi eos patere, fugam inierunt uniuersi. Rex igitur victoria potita de bonis illorum, qui ditiores et auctores principaliores dissen- 15 sionis fuerant, ablata archiepiscopo restituit et multo ampliora. Et hoc modo, ut supradictum est, helium in Anundælef dicitur contigisse, quod alio nomine Diisiæfal appellatur.

MCLXXXI. Rex Waldemarus occurrit imperatori apud Trafn, ubi etiam duas filias suas maritauit. 20

MCLXXXII. Ohijt Waldemarus Primus, qui fiHus erat sancti Kanuti ducis et martyris Ringstadiensis.

(MCLXXXIII. Haraldus Skreng, a Swecia vocatus, ut regnaret in Scania, fugatur. Addit. vet)

MCLXXXIIII. Expeditio facta est a rege Kanuto ad castrum 25 Walgust in Sclauia.

1. sancti om. H. 2. Ringstadt S. 4. coUigit M. intrans M; ingrediens H. Anundelef(f) H; in marg. H: Andelof broe (item in V. 17), alia manii scriptiim. 5. occurrunt (om. ei) H. 6. Cum ergo H. 8. malim aduersus regem. 9. pars eorum H. transisset W. m. 1 corr. ex iterato transire coeperunt. 12. Videntes ergo H. ex altera parte stabant (om. amnis) H. 13. eos in eis con: H; eis S. 14. ineunt H. Rex ergo H. 15. auctiores(!) H. 17. super- diclum H. 18. Diisiæfal M; Døsiefal(ld) H, sed Id add. alia manus. 20. Traffn H. etiam et suas om. H. in marg. H aliquis notam addidit: alteram scilicet imperatoris filio, alteram (et quidem dicitur minoremC?)) Sifrido landgreffue vel forte Regi P'rancorum (media certo legere non potui). 22. Ringstadiensis scripsi (naw W. in Vordingborg mortinis est); Ringstadis M; in Ringstad H. 26. Valgust. corr. in Volgust H; Wolgust S. in (s. v. add. m. 1) Scania H, sed postea corr. in Sclauia,