Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 55

Reynæsburgh captum, et Thytmarcia acquisita per Danos in die Omnium Sanctorum, Addii. vei.).

MCC. Holsatia Danis subiugatur. Eodem anno sanctus Dominicus, Predicatorum dux inclytus, migrauit ad dominum. Qui ex Hispanie partibus, villa, que dicitur Calaroga, oriundus 5 fuit, Uxamensis diocesis. Natus autem piis parentibus et religiose nutritus cepit esse puer ingeniosus, utpote qui sortitus animam bonam a domino. Pater eius Felix, mater eius Johanna nuncupata est. De eo legitur, quod, cum factus esset predicator, et disputante eo contra hereticos apud Fanum 10 Jouis sub iudicibus deputatis et statuto die aduenisset plurima niultitudo populorum, et longa disputatio facta fuisset, nec facile discerni potuisset, quis rationabilior videretur, beatus Dominicus an hereticorum magister precipuus, tandem visum est arbitris, ut utrosque libellos in ignem proicerent, Dominici 15 videlicet et heretici, et, si quis illorum illesus euaderet, ille testis vere fidei haberetur. Accenso igitur igne uterque immit- titur, ae liber heretici mox flammis exuritur, et liber Dominici prorsus non leditur. Secundo igitur iniectus ae terlio eque prosilit incombustus, manifesta probatione demonstrans fidei 20 catholice veritatem et Dominici sanctitatem. De miraculis eius ita breuiter in sequentia reperitur:

A defunctis reuocatum

matri vivum reddit natum,

viuens adhue corpore; 25

signo crucis imber cedit;

turba fratrum panem edit

missum del munere.

1. Reynsburg HS; in niarg. H: Reinholdtzburg. Dytmaria(!) H. 2. post Sanctorum add. H: Et ordo minorum incipit. 4. predi- cator, Dux CH, corr. Arnås. migrauit ad d.: errat scriptor ; obiit enim sanctus D. anno demum 1221. 5—28 (Qui ex Hisp. . . dei munere) om. H ; in his auctor noster B. Jordani cuiusdam libro de vita S. Dominici usus est, præcipue cap. XX; vid. Aet. Sanctorum sub die IV. Augusti p. 5i5 sqq. Sequentiam, ex qua versus hic affertur, apud Dreves in Analectis Hymnicis inuenire non potui. 6. Uxamensis {vel Oxamensis) scripsi; Oxomensis Acta Sanctorum; Oxoniensis C (Arnås). dioecesis M. 10. hereticos, i. e. Albigenses; Fanum Jouis, hodie Fanjeaux prope Carcassonem,