Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 59

MCCXXII. Gregorius cardinalis fuit in Dacia. Gunnerus, {abbas} Care insule, electus est in episcopum Wibergensem.

MCCXXIII. Captus est Waldemarus rex cum filio suo Waldemaro rege a Henrico comite, homine suo, in dolo.

{Addit. vet.: Tempore de Christi, quo mundo prodiit, isti 5

mille duceni tres anni bis quoque deni sunt, cum Danorum regem fraus Teutunicorum vinctum deduxit, quem plebs et curia luxit.)

(MCCXXIIII. Orræ vastata est. Addit. vet.)

MCCXXV. Obijt Petrus episcopus Roskildensis, filius 10 domini Jacobi Sunonis.

MCCXXVI. Solutus est rex cum filio. Et Nicolaus filius Stigh factus est episcopus Roskildensis. Eodem anno sanctus Franciscus, expletis xx annis, ex quo perfectissime adhesit Christo, vite mortalis compedibus absolutus iiii. Non. Octobris, 15 die dominico, feliciter migrauit ad dominum. Beatus iste de ciuitate Assisii ortus fuit. Tertio decimo conuersionis sue anno ad partes Syrie pergit, festinat ad Soldanum, atteritur verberibus, lacessitur iniurijs, predicat Christum, remittitur tamen ab infidelibus ad fideles. Columbina simplicitate pienus 20 omnes creaturas ad creatoris amorem hortatur; predicat auibus, auditur ab eis, tanguntur ab ipso, nec nisi licenciate recedunt. Duobus annis ante, quam spiritum celo redderet, in visione dei super se videt crucifixum, qui crucifixionis sue signa sic in eo euidenter expressit, ut crucifixus videretur et 25 ipse. Consignantur manus, pedes et latus, crucis charactere resultante in ipso. Legitur idem seruus dei leprosos mundasse

1 — 2. Hæc omisso noui anni (1222) numero in H præcedentibas adiungiintar. 1. Dania H. Gunerus H. 2. abbas add. Arnås. est om. H. Vibergensem H {non S). 4. a (non ab) MH. 5 — 8. Hoc additamentum om. H. 5. mundo scilicet datiuo casu accipiendum est. 6. duceni scripsi assonantia postiilante; ducenti M. 9. Orre H, sed scribd. erat Err§; in marg. H: Erøe. 12 — 13. filius Stigoti H. 13 sqq. Verba, qiiibus usus est auctor, ostendunt eum legisse vitam S. Francisci, quam Thomas de Celano conscripsit; cfr. Acta Sanct. sub die IV. Octobris p. 699, § 57 — 59. Sequentiam de Francisco håbet Dreves in Anal. Hymn. vol. X p. 176 — 7. 15. Nonarum S et fort. H. p. 59,16 — 60,13. (Beatus .. choro celestium) om. H. 26. consignanter C, corr. Arnås. 27. resultante scrzps/; resultant M.