Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

60


�SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES


�duos, de quibus unus paralyticus fuit; sed utriusque infirmi- tatis consecutus est sanitatem. Passiones etiam diuersas patientes, quorum numerus ignoratur, Christi virtute sanauit. Ideo canitur de ipso in prosa sic:


�10


�Salue, decus pauperum, in quo Christus iterum monstrat sua vulnera!


�Signa probant te beatum, cuius ossa sanilatum vaporant dulcedinem : Quot sunt morbi, totmedele: visus, gressus et loquele prebes plenitudinem.


�Crucem prefers specialem: nec in terris håbet talem sanctus nec in patria. Noui claui, lateris vulnus noui sideris probant priuilegia.

O Francisce, lux solaris, crucifixus singularis, iam cum Christo gloriaris in choro celestium !


�MGCXXVII. Capti sunt Dani apud Bornæhowæth (die

15 beate Marie Magdalene; ubi rex perdidit unum oculum. Addit. vet.).

MCCXXVIII. Venerabilis et deo dignus Andreas, archi- episcopus Lundensis, ex hac luce migrauit ad dominum. Eodem anno archiepiscopus Petrus, qui ei successit, mortuus

20 est, et Uffo archiepiscopus consecratus. Tempore, quo prefuit ecclesie Lundensi memoratus archiepiscopus Andreas, mira- culum tale Christus ostendere dignatus est: Erat in prefata ciuitate mendicus quidam, qui arnens a plurimis reputabatur, eo quod, cum interrogatus de aliqua re fuisset, nihil respon-

25 disset nisi hoc solum, videlicet: »Pater noster pro omnibus Christianis animabus.« Quam ob causam 'Pater noster' appel- latus est idem mendicus. Hic sepius ante fores burgensium in piatea pernoctauit, instar illius beati mendici euangelici, qui iacebat ad fores diuitis. Decursis itaque aliquantis annis

30 moritur et in cemiterio beati Laurentij mendicus ille sepelitur.


�11. crucifixo Dreves, non rede. 14. Bornæhovet H. 15. ubi M; et H. 17. domino dignus H. 18 ex MH (ex corr.) S; in CH. 20. UfFuo H. 21. episcopus And. H. 23. a pluribus H. 25. nisi M et H ex corr. pro nihil; tamen nihil seruauit S. 27. est om. H. 28. mendici euangelici, ofr. Luc. 16, 20. 29. ad H; ante M. Decursis M; Præteritis H. aliquot annis H.