Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/71

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


VEtVS CHRONICA SlALANDlE 61

Nocle autem sequenti, dum deambulat in palatio suo venera- bilis Andreas, audit in cemiterio tumultum maximum dicen- tium et quasi adinuicem sese cohortantium in hunc modum : »Oremus Pater noster pro anima Pater noster.« Postero ita- que die fecit archiepiscopus inquiri, si nuper aliquis ibi 5 sepultus fuisset, qui Pater noster fuerat appellatus. De qua re cum certificatus fuisset, glorificauit deum, qui. non spernit orationem pauperum. Similem rem prior quidam in mona- sterio sancti Martini Turonis, a fratribus per sacramenta dei adiuratus, retulit, quod, quando erat secularis, nocte quadam lo a tune defuncto parochiano suo ad ecclesiam per cemiterium rediens respexit et ostium ecclesie apertum conspexit, quod clausum paulo ante dimisit. Unde cum multum obstupuisset, ita mox in eodem loco defixus est, ut penitus abire nequiret nec se mouere posset. Et ecce, repente audita est vox 15 clamantis et dicentis: »Surgite, fideles uniuersi, quotquot in hoc cemiterio requiescitis, ut commendemus animam carissimi nostri, qui, quoties transire solebat per hoc cemiterium, pro nobis orationem faciebat et eleemosynas plurimas largitus est.« Repente ad hane vocem surrexerunt, et factus est 20 sonitus grandis, cum egrederentur de tumuHs suis. Porro in ecclesia videbantur cerei multi, hine inde parietibus affixi ; quam cum ingressi fuissent, ceperunt commendationis officium solenniter deeantare, ita ut, uno dicente collectas et orationes, ahj subiungerent Amen ceterasque responsiones, quemadmodum 25 in choro psallentium fieri solet. Commendatione facta clama- tum est denuo, ut singuli reuerterentur ad loca sua. Cognila igitur virtute abbas predieti monasterij, cum esset vir bonus et religiosus, super tam inauditis mirabilibus gratias egit deo, generalem guoque legem in cenobio illo eonstituens, ut, 30 quotiescunque cemiterium aliquos de fratribus intrare con- tingeret, toties pro fidelibus ibidem pausantibus ad minus

1. deambularet H. 3. quasi invicera se coh. H. 4. itaque om. H. 5. inquiri sum(m)opere, num aliquis H. 7 — 8. dominura. qui non spreuit orationes p. H. 8 sqq. : unde hæc sumpserit noster, reperire non potui; in libris Salpicii Seueri non leguntur. 9. sacra- menta domini H. 10. retulit etc. H, omissis seqiientibus usque ad p. 62, 13 (Sciendura). 28. virtute M; sed scribd. vid. veritate. 30. generalem quoque scripsi; generalemque M.