Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


64 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Dulce tibi nomen, vir dulcis, amabile, carum:

carus, amabilis es, religione sacer. Tu vas non vacuum, sed plenum nectare, plenum

vas oleo, retinens balsama, mella, merum. 5 Es celum celsum, quia mystica, que didicisti,

celica verba doces, dogmata vera tenens. Es flos natiuo candore nitens, quia virgo:

munere diuino flos tua munda caro. Hen mihi, quod nostro flos hic non creuit in horto! 10 deperit, et leso dampna pudore fero :

O felix, qui fece cares fetoreque carnis,

cuius amena patent, spirat amicus odor! Felix tu, tellus Syalandia, flore venusto,

terra ferax, de qua prodiit iste decor!

15 MCCXXX. Cardinalis Otto fult in Dacia. Eodem anno eclipsis solis facta est.

MCCXXXI. Rex Waldemarus iunior obijt. (Iste Walde- marus, homo bonus et mansuetus, sequenti anno post corona- tionem suam in venatione in sylua Rusnes per quendam 20 militem de balista casu percussus in pede, morluus est. Addit. vet.). Et regina Alienor (filia regis Castelle. Addit. vet). Rex Ericus consecratur. Et Absalon Belgh obijt.

MCCXXXIII. Obijt Esbernus, filius Nicolai Mule. (Minores Daciam intrauerunt. Addit. vet.). 25 MCCXXXIIII. Ecclesia sancti Laurentij Lundis et Roskildensis ciuitas incendio vastate sunt.

MCCXXXVI. Obijt Waldemarus episcopus monachus in Liikkæ Theutonie, qui fundauit claustrum As in Hallandia.

1. tibi M ; tamen H. 1.2. chaium: charus S. 2. amabilis et MH. relligione H. 5. quod mistica que dedicisti H. 7. quia M; quoque H. 10. damna MH. 13. Sy(i)alandica H. 15. Oltho f. i. Dania H. 16. ecclipsis H. 17. posf obijt H håbet: et regina Alienor, filia regis Portugallie (recte); deinde sequitur: Iste Valdamarus etc. 19. in si(y)lua Refsnes H. 20. in pede, moritur. Rex Ericus H. 22. consecratus. Et Absolon Belg: moritur H. 23. Noims numerus (1233) abest ab H. 24. Daniara introierunt H. 25—26. Lundiæ et Roschyldensis c. H (Roskildis M). 26. vastata est H, in quo deinde (etiam sub anno 123^) sequitur: Et fundatum claustrum Afs (S: A^fs) in Hallandia. Tam sequitur 27 — 28. Obijt Valdamarus episcopus m. in Løkke Teutoniæ H.