Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

74 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Syeberg, venit ad eum quidam sagitlarius, confitens, quod tres simul stabant confabulanles, quidnam quilibet eorum in ciuitate Slesuicensi rapuisset, et tercius eorum omnino negauit se aliquid habuisse, cum tamen plurima eum rapuisse veris- 5 sime illis constaret; ille extracto proprio cultello dixit cum iuramento: »Inficiatus sit iste cultellus et gutturi meo infixus, si quid in ciuitate Slesuicensi per spolium acquisiui«; et statim ducente spiritu gutturi proprio cultellum proprium infixit. II (fol. 75'). Vnde perterritus predictus sagittarius promisit

10 restituere omnia, que ipse rapuit; et cruce signatus pere- grinantibus in Prusciam adiunctus est, et insuper iuramento adhibito promisit in manu episcopi, quod nunquam sagittam contra christianum aliquem mitteret in futurum. Quid moror? vt auditum est a personis fidedignis, xix. predones numerantur,

15 qui resipiscere nolentes iam morte turpissima perierunt. Hee autem miracula facta sunt in ecclesia beati Petri Slesuig, aspicientibus viris discretis et fidedignis. In cuius rei testi- monium littera, in qua hec continebantur, munita fuit sigillo domini episcopi Slesuicensis et capituli eiusdem ciuitatis. Hec

20 facta sunt ante festum Omnium Sanctorum, die et anno domini, vt supra.

3. rapuisset O. 6. inficiatus, /. e. veneno infectus. 10. peg'na'^^ O; peregrinacionibus male Langebek. 17. aspicié'^9 o.