Jump to content

Pagina:Select epodes and Ars poetica.pdf/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170
Vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum; 175
Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
Mandentur juveni partes pueroque viriles,
Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem, 180
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus et quae
Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
Digna geri promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
Ne pueros coram populo Medea trucidet, 185
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
Fabula, quae posci vult et spectata reponi: 190
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
Defendat, neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat et haereat apte. 195
Ille bonis faveatque et consilietur amice,
Et regat iratos et amet peccare timentes;
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem