Jump to content

Pagina:Select epodes and Ars poetica.pdf/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus. 350
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus 355
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum. 360
Ut pictura, poësis; erit, quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit. 365
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti 370
Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non Di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis,
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.