Jump to content

Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
ADVERSUS MATHEMATICOS

qui non modicas, sed maximas & inevitabiles attrahit dubitationes. Primum quidem sicut multa, minime sunt definita ac terminata, & Soriticam seu acervalem generant dubitationem: ita etiam plurima. Quamobrem aut ipsa nobis circunscribant, ostendentes ad quam multas usque cognitiones eorum quae apud poëtas aut scriptores dicuntur dicendum sit: aut si in interminata manent promissione, dicentes se nosse plurima, admittant eam, quae ex minimo fit, interrogationem. Nam plurimo definito numero, qui est uno minor iam est plurimus. est enim plane absurdum, unitatis additione illum quidem dicere plurimum, hunc vero minime. Quamobrem semper unitate crescens qui ex eorum sententia est plurimus numerus, eo omnino redibit ut non sit amplius plurimus numerus, & ideo nec Grammatica. quod quidem erat conclusio Soriticae dubitationis. Quemadmodum autem non est grammaticae plane crassitudinis, in multitudine infinita dicere plurima. Quomodo enim paucius refertur ad aliquid, & consideratur ac intelligitur ex ea quae est tanquam ad plurimum habitudine: ita etiam plurimum considerabitur ex ea quae est ad paucum habitudine. Si ergo plurimorum quae dicuntur apud poëtas & scriptores experientiam habent Grammatici, paucorum quae sunt reliqua non habent. Si autem & quod sumptum est est plurimum, & quod relictum est est minus, non est utique amplius universum infinitum. Et tamen, ut nihil de his exactius & accuratius tractemus, falsum est quod Grammaticus plurima novit ex iis quae dicuntur apud poëtas & scriptores. Sunt enim paucissima, cum restent multis partibus plura quae non novit, ut ostendam quaestione procedente. Nunc autem consideranda est alia definitio. Asclepiades ergo reprehendit Dionysium Thracem, qui dicit Grammaticam esse experientiam, & propter eam causam quam dixit Ptolemaeus. Reprehendit autem etiam propterea quod eam pronunciet maxima ex parte experientiam. Nam hoc quidem est artium coniecturalium & quae sub artem non cadunt, ut est ars gubernandi & ars medendi. Grammatica autem non est coniecturalis, sed similis musicae & philosophiae. Nisi forte, inquit, vitae timuit brevitatem, ut quae non sufficiat ad omnia comprehendenda. quod quidem est absurdum, si Grammatici & non Grammaticae faciat definitionem. quandoquidem ipse fortasse non erit sciens eorum omnium quae dicuntur apud poëtas & scriptores, cum sit animal brevis vitae: Grammatica autem est omnium cognitio. Huius itaque definitionis parte mutata, parte ablata, sic