Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quoque eſt ex iis quæ accidunt. Nihil ergo non docetur. Eadem rationis conuenientia aliquid quoque erit ex iis quæ non poſſunt doceri. Si enim eſt eiuſmodi vt doceri poſsit propterea quòd eſt, nihil erit quod non poſsit doceri. Cui erit conſequens vt nihil ſit eiuſmodi vt poſsit doceri. Quinetiam ſi docetur aliquid, aut docebitur per ea quæ nulla ſunt, aut per ea quæ ſunt aliqua. Atqui fieri non poteſt vt doceatur per ea quæ nulla ſunt, ea enim cogitatione minimè poſsunt conſiſtere vt volunt Stoici? Reſtat ergo vt diſcatur per aliqua, quod quidem rurſus habet dubitationem. Quomodo enim ipſum quod docetur, eo ipſo docetur quatenus eſt aliquid: ita quandoquidem ea etiã ex quibus exiſtit vt diſcatur ſunt aliqua, erunt eiuſmodi vt poſsint doceri. Et ea ratione cùm nihil ſit quod poſsit doceri, diſcere quoque tollitur. Et alioqui cum ex aliquibus alia quidem ſunt corpora, alia verò incorporea, oportebit ea quæ docentur cùm ſint aliqua, aut eſſe corporea, aut incorporea. Non poſſunt autem eſſe corporea nec incorporea, vt oſtendemus. Non ſunt ergo ea quæ docentur.

De corpore. Cap. 3.

Atqve corpus quidẽ, maximè ex ſententia Stoicorum, eſſe non poteſt ex iis quæ doceri poſſunt. Oportet enim ea quæ diſcuntur eiuſmodi eſſe vt dici poſsint. Corpora autem non ſunt eiuſmodi. Quamobrem nec diſcuntur. Siquidem autem corpora nec ſub ſenſum cadunt nec ſub intelligentiam, perſpicuum eſt quòd nec erunt eiuſmodi vt doceri poſsint. Atque non ſunt quidem ſenſilia, vt patet ex eorum notione. Nam ſi corpus eſt ex congerie magnitudinis & figuræ & reſiſtentiæ, vt dicit Epicurus: aut quod trium interuallorum ſuſcipit dimẽſionem, nempe longitudinis & latitudinis & profunditatis, vt dicunt Mathematici: aut quod trium interuallorum diſiungitur dimenſione cum reſiſtentia, vt rurſus dicit Epicurus, vt eo diſtinguat inane: aut reſiſtens magnitudo, vt alij. Quomodocunque autem ſe habeat, cùm intelligatur ex congregatione multarum proprietatum: multorum autem compoſitio, non ſit munus & effectus alicuius ſimplicis & ratione carentis ſenſus, ſed ratione præditę cogitationis. Si eſt autem ratione præditæ cogitationis corpus, non erit ex iis quæ cadunt ſub ſenſum. Quòd ſi id rurſus poſuerimus ſenſile, erit rurſus eiuſmodi vt doceri non poſsit. Rurſus enim ſenſile, quatenus eſt ſenſile, non docetur. Nemo enim diſcit videre album: