Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quæ ſunt adhuc controuerſa & in magnis verſantur dubitationibus, dicere ea doceri tanquam certa & quę ſint extra omnem controuerſiam, eſt abſurdum. Si ergo ex iis quæ ſunt, alia quidem ſunt corporea: alia verò incorporea: oſtenſum eſt autem neutra eorum doceri. Nihil docetur. Sic eſt etiam argumentandum. Si docetur aliquid, eſt verum aut falſum. Non eſt autem falſum eiuſmodi vt poſsit doceri, vtpote de quo eo ipſo conſentiatur. Neque verum. Verum enim eſt dubium, vt oſtenſum eſt in Commentariis ſcepticis. Dubia autem diſci non poſſunt. Non eſt ergo aliquid quod docetur. Vt ſummatim autem dicam. Si aliquid docetur, aut eſt artificioſum, aut caret arte. Et ſi arte quidem caret, non poteſt doceri. Sin autem ſit artificioſum, eo ipſo quòd apparet, ne artificioſum quidem eſt, nec poteſt doceri. Quod ſi ſit obſcurũ & non appareat, rurſus propter obſcuritatem & quòd non ſit euidens, non poteſt doceri. Cum quo etiam ſimul tollitur is qui docet, propterea quòd non habet quod ſit docturus: & is qui diſcit, propterea quòd non habeat quod diſcat. Et tamen de vtroque eorum ſeorſum tractantes dubitabimus.

De eo qui docet, & eo qui diſcit. Cap. 4.

Nam ſi eſt aliquis eorum, aut arte carens, ſimiliter docebit eum qui caret arte: aut artifex eum qui eſt ſimiliter artifex: aut contrà. Sed neque qui arte caret docere poteſt eum qui caret arte, vt neque cæcus poteſt cæcum ducere: neque artifex ſimiliter eum qui eſt artifex: neuter enim eorum opus habet vt diſcat. Nec hic magis illo, quàm hoc illeopus habet ad diſcendum, cùm ſint pares vtriuſque facultates. Neque is qui arte caret, ad artificioſas orbus contemplationes, non poſſet ea docere quæ planè non nouit, & artifex perſpiciens in artificioſis contemplationibus, & earum habens cognitionem, non opus habebit eo qui ſit docturus. Reſtat ergo vt artifex dicatur doctor eius qui caret arte, quod quidem eſt abſurdius prioribus. Nam & in Sceptico in Contemplationibus artis à nobis dubitatum eſt de artifice: & qui caret arte, neque quando eſt arte carẽs, poteſt fieri artifex: neque quando eſt artifex, adhuc fit artifex, sed eſt. Nam cùm eſt quidem arte carens, ſimilis eſt ei qui eſt ab ortu cæcus aut ſurdus. & quomodo iſte à natura non habet ingeneratum, vt ad colorum aut vocis vnquam veniat cogitationem: ita neque qui caret arte, quatenus eſt arte carens, occæcatus & obſur