Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

incendant, aut commeatus intercludant. Ita nos quoque aduerſus eos depugnantes qui profitentur diſciplinas, idem tentemus aduerſus ea ex quibus eis ſalua ſunt omnia, nempe vel principia, vel vniuerſas methodos quæ deducuntur ex principiis, vel fines. In his enim vel ex his conſtat omnis diſciplina.

Aduerſus Grammaticos. Cap. 5.

Statim autem nobis incipiat inquiſitio aduerſus Grammaticos. Primùm quidem, quoniam propemodum ab infantia & ab ipſis incunabulis tradimur Grammaticæ. Ea eſt autem velut quidã carceres quibus emittimur ad alias diſcendas. Deinde quòd ſupra omnes glorietur ſcientias, idem ferè promittens quod Sirenes. Nam illæ quidem ſcientes hominem eſſe ſciſcitandi & audiendi cupidum, & magnum veritatis deſiderium eſſe illius pectori inſitum, non ſolùm diuinis verſibus ſe pręternauigantes eſſe delinituras pollicentur, ſed ipſos ea quoque quæ ſunt docturas. Dicunt enim,

Huc age percelebris Græcorum gloria Vlyβes,
Siste ratem, vox nostra tuas pertingat ut aures.
Hàc prius haud ulli tranſgreſſa est cerula puppis,
Oris quàm audierit dulciβima carmina nostri.
Is lætus verò & diſcens permulta receβit,
Scimus enim Troûm & Danaûm quoſcunque labores,
Quos magna in Troia nutu ſubiere Deorum,
Atque alma in terra ſcimus quæcunque geruntur.

Grammatica autem cum eo quòd diſtinguit fabulas ab hiſtoriis, in hoc quoque glorians quòd dialectos diſcernat, & artem orationis & varietatem lectionum, auditoribus ſui magnum affert deſideriũ. Sed ne metam videamur prætergredi, oſtendendum eſt quot ſint Grammaticæ, & de quanam ex iis ſit nobis propoſitum quærere.

Quot modis dicitur Grammatica. Cap. 6.

Grammatica ergo dicitur per homonymiam, & communiter & propriè. Et communiter quidem, cognitio cuiuſmodicunque literarum, ſeu Græcarum, ſeu barbararum, quam ſolemus appellare Grammaticam. Propriè autem ea quæ eſt perfecta & abſoluta, & quæ fuit elaborata ſtudio ac diligentia Cratetis Mallotæ, & Ariſtophanis & Ariſtarchi. Videtur autem vtraque ex quadam etymologia eodem nomine eſſe appellata. Prima enim à literis quibus ſigna