Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ADVERSVS MATHEMATICOS 89 cos. Non potest ergo sieri ut Geometrae aliquid auserant & scin- dant à linea.


Sexti Empirici adversus Artihmeticos. Cap. 20.


QVONIAM quanti aliud quidem est in corporibus continuis, [Quanti continuum] quod vocatur magnitudo, in qua maxime versatur Geometria:aliud autem in disiunctis ac discretis, quod est numérus, in quo versatur [Quantum discretum.] Arithmeticam transeuntes à geometricis principiis & contemplatio- nibüs, consideremus numerum. Eo enim sublato ne ars quidem erit quae in eo consistit. Atque universe quidem ac in genere Mathema- tici Pythagorei magnam vim tribuunt numeris, utpote quod universarum [Numeris plurumu tribune Pythagorci.] rerum natuta ex eis administretur. Vade etiam semper accla- mabant,

"Assimilata autem numeris sunt omnia.

iurantes non solüm numerum; sed etiam eum qui eis ipsum often- derat Pythagoram, tanquam Deum, propter vim quae eft in Arith- sein id metica; dicentes, [Pythagorei inrabant per Pythagoram.]

"Non per eum a quo animae dates ille quaternio nostrae, [Quaternio numerus perfectissumus.] Naturae aeternae à quo fons radix que profecta est.

Quaternio autem ab eis appellabatur; numerus compositus ex qua- tuor primis numeris. Vnum enim & duo & tria & quatuor fiunt de- cem, qui eft numerus perfectissimus:quoniam cum ad eum pervene- rimus, revertimur ad hunitatem, & denuo numeramus:dicuntq; eum habere fontem & radicem naturae aeternae, propterea quód ex eoru sententia in eo sita sit ratio universorum constitutionis, vt corporis & animae. Sufficiet enim eorum meminisse exempli causa. Atque po- nitur quidem unitas quoddam principium efficiens constitutionis [Unitas habet rationem punctis.] aliorum numerorum. Binarius auté est efficiens longitudinis. Quo- modo autem in principiis Geometricis offendimus primüm quis sit [Binarius lineae & longitudinus.] punctus: deinde post eum linea quae est longitudo expers latitudi- nis:eodem modo etiam in praesentia unitas quidem habet rationem [Terarius superficiei & latitudinis.] puncti, binarius autem rationem lineae & longitudinis.hinc enim eá [Qaternio aute pyramides & corporu solidi.] mente versans processit cogitatio:id autem erat longitudo. Terna- rius autem in latitudine & superficie.hinc enim mens utique fereba- tur. Etsi dimensioni per longitudinem addatur dimensio per latitu- dinem, intelligitur superficies. Sed & siternario additam quartam contempleris unitatem,hoc est quartum signum, sit pyramis corpus solidum & figura:habet enim longitudinem, latitudinem,& profun- ditatem.