Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/1

E Wikisource
Haec pagina emendata est

In Biblia Sacra Vulgatae Editionis Sixti V, Pont. Max. jussu recognita atque edita.
(Romae, ex Typographia Apostolica Vaticana. 1590. Fol.)
-

SIXTUS EPISCOPUS


SERVUS SERVORUM DEI.


AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Aeternus ille coelestium, terrestriumque rerum omnium conditor, ac moderator Deus, Ecclesiam sanctam, veluti deliciarum Paradisum, sua ipsemet dextera, tamquam providus Agricola, variis plantis, stirpibusque mirifice consevit, simulque uberrimo sacrarum eandem scripturarum fonte, pluribus quasi fluviis, in universum terrarum orbem diffuso, sic irrigavit, ut sancta mysteria, oraculaque divina, quae sacris continentur libris, sicut in cunctarum gentium salutem parabantur, ita a tribus illis potissimum enunciarentur linguis, quae in omnium auribus nationum maxime pererebuerunt, nec non sanctissimae Crucis titulo consecratae, Salvatoris nostri Regnum, Hebraeis, Graecis, ac Latinis literis praedicarunt. Verum callidissimus, ac nequissimus humani generis hostis, cujus invidia mortis aculeus, cujus superbia peccandi magisterium fuit, nullum non movit lapidem, ut coelestem divini verbi sementem, quantum in ipso erat, aut nascentem opprimeret, aut extirparet enatam, aut adultam vitiaret : id vero praecipue omni conatu, ac machinatione tentavit, ut sacrorum quaedam corruptissimae Bibliorum editiones prodirent, atque ita impietas sub pietatis figura delitesceret, ac populis scoria pro argento, fel draconum pro vino, pro lacte sanies obtruderetur. Cumque non in Haereticis tantum, sed in Catholicis etiam quibusdam, tametsi consilio dissimili, subortum sit nimium quoddam nec plane laudabile studium, et quasi libido scripturas Latine interpretandi : idem malorum omnium artifex Satanas per illos, licet nihil tale cogitantes, ex hac ipsa tam incerta, ac multiplici versionum diversitate et varietate sumpta occasione sic miscere omnia, atque in dubium revocare, et, si fieri posset, rem eo perducere contendit, ul dum scripturarum verbis diversi interpretes aliam atque aliam formam, ac speciem induunt, nihil in iis certi, nihil rati, ac firmi, nulla denique inviolabilis auctoritas sine magna difficultate reperiri posse