Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS.

Typographia in quibuscumque regnis, Civitatibus, Provinciis, et locis tam nostrae, et S.R.E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis, Biblia, sacramque Scripturam intra decennium praedictum quoquo modo ; lapso autem decennio aliter quam juxta hujusmodi exemplar ab Inquisitore, seu, in ejus delectum, ab Episcopo sibi tradendum, etiam minima aliqua particula mutata, addita, vel detracta, aut ad marginem , vel in textu adscripta, etiam per modum scholiorum, annotationum, vel glossae, typis mandare, aut sic quidem codices impressos, et emendatos, sine tamen dicto signo, et attestatione, quod cum priori exemplari, sibi, ut praefertur, tradito concordent, vendere, venales habere, aut alias edere, vel evulgare ; aut, si quis Bibliopola a se, vel ab aliis quibusvis, etiam ad hanc usque diem, vel in futurum, ante, vel post Dat. praesentium literarum impressos libros, seu imprimendos, a praefata per nos restituta , et correcta Editione in aliquo discrepantes, vel juxta eam ad unguem non emendatos, ac simili Inquisitoris, seu Episcopi subscriptione non approbatos, seu cum additionibus, aut, variis lectionibus ad marginem conscriptis excusos, pariter vendere, venales proponere, vel evulgare praesumpserit ; is, qui in supradictis casibus, sive eorum quolibet nostrae huic Constitutioni non paruerit, ultra amissionem omnium librorum, et alias temporales, arbitrio infligendas poenas, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurtret, a qua, nisi in mortis articulo constitutus , ab alio, quam pro tempore existente Romano Pontifice absolvi non possit. Quod si Inquiitor, aut Episcopus aliud exemplar ab eo, quod in Vaticana Typographo ad imprimendum tradiderit, vei impressum suo signo, aut subscriptione approbaverit, quod revera ab eo discordet ; in eum, si Antistes fuerit, etiamsi Archiepiscopali, Primatiali, Patriarchali, vel alia majori praefulgeat dignitate, interdicti ingressus Ecclesiae ; si autem inferior, excommunicationis sententiam ipso facto incurrendam ex nunc per praesentes ferimus, ita ut ab alio quam a Rom. Pontifice absolutionis, aut relaxationis beneficium consequi nequeat. Et nihilominus tam Inquisitor, seu Episcopus ipse, qui hujusmodi libros a praefata impressione Vaticana differentes approbaverit, quam etiam Typographus, seu Bibliopola, qui nostris superius expressis praeceptis, ac prohibitionibus in aliquo non obtemperaverit, in congregatione Cardinalium sanctae Romanae, et universalis Inquisitionis adversus haereticam pravitatem pro tempore deputatorum, seu coram Judice, vel Judicibus ab eadem Congregatione delegatis, de hujusmodi facto in districto judicio