Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est

videretur, ita ut hoc saeculo valde timendum fuerit, ne in priscum illud editionum Chaos rediremus, de quo B. Hieronymus inquit[1] : Apud Latinos tot sunt exemplaria, quot Codices : et unusquisque pro arbitrio suo addidit, vel subtraxit, quod ci visum est; et utique non potest verum esse, quod dissonat. Itidemque sanctus Augustinus[2] dixit, Latinos scripturarum interpretes nullo modo numerari posse. Ut enim (ait) cuique primis fidei temporibus in manus venit Codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, interpretari ausus est. Quare huic morbo sacrosancta Tridentina Synodus[3] mederi cupiens statuit ut ex omnibus, quae circumferuntur sacrorum librorum Latinis editionibus, ipsa Vetus, ac Vulgata, quae longo tot saeculorum usu iu Ecclesia probata est editio, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur, et nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat. Haec autem Yulgata editio cum una esset, variis lectionibus in plures quodam modo distracta videbatur. Quarum licet nonnullas, aut veterum Codicum, aut sanctorum Patrum invexisset auctoritas , plurimae nihilominus vel ex injuria temporum, Vel ex librariorum incuria, vel ex impressorum imperitia, vel ex temere emendantium licentia, vel ex recentiorum interpretum audacia, qui Ecclesiae filii cum sint, minus tamen Ecclesiae doctoribus, quam Judaeorum Rabbinis morem sibi gerendum putarunt : vel demum ex Haereticorum scholiis ad marginem, captiosisque fallaciis obrepserant. Et, quamvis in hac tanta lectionum varietate nihil hucusque repertum sit, quod fidei, et morum causis tenebras offundere potuerit ; verendum tamen fuit, ne, crescente magis, ac magis in dies addendi, detrahendique temeritate, haec probatissima scripturarum Editio, quam vinculum pacis, fidei unitatem, charitatis nexum, dissentientium consensionem, eertissimam in rebus dubiis normam esse oportebat, plerisque contra, schismatis, et haeresis inductio, dubitationum fluctus, involutio quaestionum, discordiarum seges, et piarum mentium implicatio multiplex evaderet. Quod in septuaginta interpretum Graeca editione beatus Hieronymus[4] in Latina vero sanctus Augustinus[5] olim accidisse commemorant. Tanta autem labes ne adhuc ulterius serperet, sensimque in Vulgatam editionem nostram manaret, sapienter eadem oecumenica Synodus Tridentina decrevit, nt haec ipsa Vetus, et Vulgata editio posthac quam emen-

  1. a) In praefatione in Josue et in praefat. quatt. Evangeliorum. Tom. 3.
  2. b) Lib. t. C. II. de doctr. Christiana. Tom. 3.
  3. c) Sess. 4. decreto de editione et usu sacrorum librorum.
  4. d) In praefat. in Esdram et Nehemiam. Idem in priori praefat. in Paralipom. Tom. 3.
  5. e) Epistola 10. ad Hieronymum. Tom. 2.