Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

SIXTI QUINTI PRAEFATIO

peris partem adscitum est. In iis tandem, quae neque Codicum, neque Doctorum magna consensione satis munita videbantur, ad Hebraeorum, Graecorumque exemplaria duximus conlugiendum, non eo tamen, ut inde Latini interpretis errata corrigerentur, sed ut in eorum verborum locum, quae, cum apud latinos ambigua sint, potuissent, quo non oporteret, inflecti, certum aliquid, atque indubitatum sufficeretur, sive ut, quod nos variantibus Codicibus inconstans, diversum, ac multiplex erat, id uniforme, consonum, uniusque modi ipsorum fontium veritate perspecta sanciretur. Sapienter enim B. Hieronymus[1] in explanandis sacris scripturis Doctor maximus admonebat, ut quemadmodum in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, ad fontem Graeci sermonis, quo novum Testamentum est scriptum, recurri solet : quod etiam B. Augustinus[2] iis, qui scripturam tractant, inter alias regulas tradidit. Laudabilem itaque sanctorum Patrum consuetudinem religiose secuti sumus, dum in iss, quae apud Latinos nimis ambigue dicta, seu variata erat, solers cautio adhibita fuit. Neque enim ignoramus multos esse, qui plerasque Latinae hujus editionis voces, ac locutiones, proproe, aut eleganter, aut perspicue, aut breviter, aut copiose magis, aut tamquam verbis ad verba demensus, a Latino interprete verti potuisse existiment. Berum de his minuta nimium, et angusta concertatio videtur : neque enum tanti unt, ut non iis et antiquioris Ecclesiae religio, et sanctissimorum Ptrum jure anteponatur auctoritas : prorsusque indignum est, B. Gregorio[3] teste, ut sub Donati regulis verba coelestis oraculi restringantur : ac tanta per se est Vulgatae editionis auctoritas, tamque excellens praestantia, ut majorem desiderare penitus inane videatir. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) retenri suny partim ex communi, et antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieroymus[4] Vulgtam editionem, B. Augustinus[5] Italam, sanctus Gregorius[6] veterem translationem appellant, quam sanctus itidem Augustinus ceteris, quae tunc plurimae in usu erant, etiam prae-

  1. a) In epistola ad Suniam et Fretellam. Tom. 3.
  2. b) S. Aug. I. 2. de Doct. Christ. cap. 14. et 15. Tom. 3. et lib. II contra Faustum c. 2. Tom. 6.
  3. c) Epist. ad Leandr. in expos. Job c. 5.
  4. d) S. Hieron. comment. in Isaiae cap. 49. Tom. 4.
  5. e) S. August. 1. 2. de Doct. Christ. cap 15. Tom. 3.
  6. f) Gregor. Epist. ad Leandr. In expositionem Job. cap. 5.