Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS.

ferendam censuit, quod esset verborum tenacior cum perspicuitate sententiae ; partim ex sancti Hieronymi translatione adsciti fuere, quibus ideirco quantus honor deferendus sit, is facile intelligit, qui eorum Interpretis dignitatem agnoscit. Fuit enun sanctus Hieronymus [ut intercael eros idem B. Augustinus[1] testatur] Graeco, Latino, et Hebraeo eruditus eloquio, et ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, litterisque sacris, ad decrepitam usque vixit aetatem : atque omnes, qui ante illum ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, pene vidit, aut legit : eumque non modo Augustinus, Chromatius, Paulinus, ceterique sanctissimi Episcopi, sed etiam Damasus Pontifex Rom. de scripturarum locis consulebant. Nec immerito tantam apud omnes nominis celebritatem, in sanctarum praesertim scripturarum scientia, adeptus fuerat ; cum ad eam consequendam nullis vigiliis, nullis peregrinationibus pepercerit, et doctissimos quosque in Gallia audiverit : Constantinopoli Gregorium Nazianzenum, Alexandriae Didymum, et alios alibi coilquisiverit, usus denique clarissimis Hebraeae linguae Magistris : non enim uno aliquo Doctore contentus fuit, sed plurimos, eosque eruditissimos adhibebat : non rerum modo, verum etiam nominum sedulus indagator. Quinimo et loca ipsa, quae in scripturis saepe commemorantur, inspexit, idque ad Intelligentiam scripturarum summopere sibi profuisse testatur[2]. Quicumque igitur tanti Interpretis sanctitatem, ingenium, eruditionem, solertiam, Magistros, labores, illud, in quo vixit, saeculum, cum linguarum omnium, ac praesertim Hebraeae studia florerent, diligenter spectaverint ; facile judicium damnabunt eorum, qui aut tam eximii Doctoris Lucubrationibus non acquiescunt, aut etiam meliora, seu paria praestare se posse confidunt. Multo sane rectius sanctus Isidorus, venerabilis Beda Presbyter, sanctus Remigius, Alcuinus, Fortunatus, Rabanus Maurus, sanctus Anselmus, B. Bernardus, Haymo, Richardus, et Hugo Victorini, Petrus Cluniacensis, Rupertus Abbas, aliique complures egregii Doctores, qui per mille abhinc annos in Ecclesia claruerunt, qui Hieronymi versione ita in omnibus disputationibus, enarrationibus, declamationibus usi sunt, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de Catholicorum Patrum manibus obsoleverint. Ideoque legimus apud sanctum Isidorum[3], quoniam de Hebraeo in Latinum eloquium sanctus tantummodo Hieronymus sacras scripturas convertit, ejus Editione generaliter omnes Ecclesias

  1. a) Lib. I. contra Julianum Pelagianum. Tom. 7.
  2. b) In praefat. libris Paralipom. ad Domnionem et Rogatianum. Tom. 3.
  3. c) Lib. I. de officiis divinis cap. 12.