Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS.

Nam tertium, et quartum Esdrae libros inscriptos, et tertium Machabaeorum, quos Synodus inter canonicos non annumerat, assentientibus etiam in hoc praedictis Cardinalibus Congregationis super Typographia Vaticana deputatae, ab hac Editione prorsus explosimus. Orationem etiam Manassae, quae neque in Hebraeo, neque in Graeco textu est, neque in antiquioribus manus criptis Latinis exemplaribus reperitur ; sed in impressis tantum post librum secundum Paralipomenon affixa est, tamquam insutam, adjectam, et in textu sacrorum librorum locum non habentem, repudiavimus. Nonnullas etiam aliquando sententias, quae aliunde accersitae, Vulgatae editioni interpositae erant, neque in antiquis exemplaribus, neque in sanctorum Patrum Commentariis inveniebantur, delevimus. Hanc denique editionem a variis, qui vitio multorum irrepserant, erioiibus accurate emendavimus, et purgavimus, atque in pristinam veritatem summa diligentia restituimus. Neque vero est quod quispiam miretur, si aliqua sacrae scripturae loca aliter in sanctis quibusdam Roctoribus legerit, quam in hac Editione conscripta sunt. Nam Ambrosius, Augustinus, et alii plurimi septuaginta Interpretum editionem plerumque secuti fuerunt. Ad laudem igitur, et gloriam omnipotentis Dei, Catholicae fidei conservationem, et incrementum, ac sacrosanctae universalis Ecclesiae utilitatem, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, de eorumdem venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium super Typographia Vaticana deputatorum consilio, et assensu, quorum opera, et industria, in hac ipsa Vulgatae editionis emendatione, in rebus praesertim gravioribus usi sumus, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine statuimus, ac declaramus, eam Vulgatam sacrae, tam veteris, quam novi Testamenti paginae Latinam editionem, quae pro authentica a Concilio Tridentino recepta est, sine ulla dubitatione, aut controversia censendam esse hanc ipsam, quam nunc, prout optime fieri potuit, emendatam, et in Vaticana Typographia impressam, in universa Christiana Republica atque in omnibus Christiani orbis Ecclesiis legendam evulgamus, decernentes, eam prius quidem universali sanctae Ecclesiae, ac sanctorum Patrum consensione, deinde vero Generalis Concilii Tridentini decreto, nunc demum etiam Apostolica nobis a domino tradita auctoritate comprobatam, pro vera, legitima, authentica, et indubitata, in omnibus publicis, privatisque disputationibus, lectionibus, praedicationibus, et explanationibus recipiendam, et tenendam esse. Districtius vero inhibemus, ne umquam perpetuis futuris temporibus, novae vulgatae editionis posthac Biliorum sine