Haec pagina emendata est
25
De Dieu
PROPOSITIO I
Substantia prior est natura suis affectionibus.
DEMONSTRATIO
patet ex Definitione 3 et 5
PROPOSITIO II
Duæ substantiæ, diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent.
DEMONSTRATIO
patet etiam ex Defin. 3. Unaquæque enim in se debet esse, et per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit. |