Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
éthique


SCHOLIUM

Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere ; id enim est de natura substantiæ, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur ; quandoquidem omnia, quæ habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit ; sed unumquodque realitatem sive esse substantiæ exprimit. Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiæ plura attributa tribuere ; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, et, quo plus realitatis aut esse habeat, eo plura attributa, quæ et necessitatem, sive æternitatem, et infinitatem exprimunt, habeat ; et consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens absolute infinitum