Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
De Dieu


versæ naturæ corporeæ ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse ut jam existat. Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio nec causa datur, quæ impedit quominus existat. Si itaque nulla ratio nec causa dari possit, quæ impedit quo minus Deus existat, vel quæ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio seu causa daretur, ea vel in ipsa Dei natura vel extra ipsam dari deberet, hoc est in alia substantia alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quæ alterius esset naturæ, nihil cum Deo commune habere (per 2 Prop.), adeoque neque ejus existentiam ponere neque tollere posset. Cum igitur ratio seu causa, quæ divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siqui-