Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
43
De Dieu


in alio, quod necessario existit, existimus (vid. Axiom. 1 et Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6) Deus necessario existit. Q. E. D.

SCHOLIUM

In hac ultima demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut demonstratio facilius perciperetur ; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturæ competit, eo plus virium a se habere, ut existat ; adeoque Ens absolute infinitum sive Deum, infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt eas solummodo res contemplari, quae a causis externis fiunt[1] ; et ex his, quæ

  1. La leçon fiunt me parait préférable à celle de Land qui est fluunt