dividi. Et profecto non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex corporibus sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineæ denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et imprimis ii, qui negant dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut ejus partes realiter distinctæ essent ; cur ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis ut ante inter se connexis ? Et cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum ? Sane rerum, quæ realiter ab invicem distinctæ sunt, una sine alia esse et in suo statu manere potest. Cum igitur vacuum in Natura non detur (de quo alias), sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum ; sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quærat, cur nos ex natura ita propensi simus ad dividendam
|