Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/604

E Wikisource
Haec pagina emendata est
600
éthique

ipsa ad agendum determinata fuit, ignoramus (per illa, quæ in Schol. Prop. 35 p. II ostendimus) ; ergo affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, cæteris paribus major est, quam erga necessariam, possibilem, vel contingentem, et consequenter maximus. Q. E. D.

PROPOSITIO VI

Quatenus Mens res omnes ut necessarias intelligit, eatenus majorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem patitur.

DEMONSTRATIO

Mens res omnes necessarias esse intelligit (per Prop. 29 p. I), et infinito causarum nexu determinari ad existendum et operandum (per