Jump to content

Pagina:Statius (Mozley 1928) v1.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
STATIUS

Par operi sedes. hinc obvia limina pandit,
qui fessus bellis adscitae[1] munere prolis
primus iter nostris ostendit in aethera divis;
discit et e vultu, quantum tu mitior armis,  25
qui nec in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque fidem. te signa ferente
et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.[2]
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
illinc belligeri sublimis regia Pauli,  20
terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.

Ipse autem puro celsum caput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris,
an nova contemptis surgant Palatia flammis
pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis  35
atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
dextra vetat pugnas,[3] laevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
ceu stimulis accendit equum; nec dulcior usquam
lecta deae sedes nec si, Pater, ipse teneres.  40

pectora, quae mundi valeant evolvere curas,


  1. adscitae M: adsertae ϛ.
  2. gener et Cato Caesaris iret Scriverius and Housman (see Manilius, p. lxvii): iret gener et Cato castris M.
  3. pugnas Pol.: pugnes M.

8