Pagina:Systema naturae 1735.djvu/2

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


OBSERVATIONES IN

REGNA III. NATURÆ.
  1. Si opera Dei intueamur, omnibus satis superque patet, viventia singula ex ovo propagari, omneque ovum producere sobolem parenti simillimam. Hinc nullæ species novæ hodienum producuntur.
  2. Ex generatione multiplicantur individua. Hinc major hocce tempore numerus individuorum in unaquaque specie, quam erat primitus.
  3. Si hanc individuorum multiplicationem in unaquaque specie retrograde numeremus, modo quo multiplicavimus (2) prorsus simili, series tandem in unico parente desinet, seu parens illo ex unico Hermaphrodito (uti communiter in Plantis) seu e duplici, Mare scilicet & Femina (ut in Animalibus plerisque) constet.
  4. Quum nullæ dantur novæ species (1); cum simile semper parit sui simile (2); cum unitas in omni specie ordinem ducit (3), necesse est, ut unitatem illam progeneratricem, Enti cuidam Omnipotenti & Omniscio attribuamus, Deo nempe, cujus opus Creatio audit. Confirmant hæc mechanismus, leges, principia, constitutiones & sensationes in omni individuo vivente.
  5. Individua sic progenita, in prima & tenerrima ætate, omni prorsus notitia carent, ac omnia sensuum externorum ope ediscere coguntur. Ex Tactu consistentiam objectorum primario ediscunt; Gustu particulas fluidas; Odoratu volatiles; Auditu corporum remotorum tremorem; & demum Visu corporum lucidorum figuram; qui ultimus sensus, præ ceteris, maxima voluptate animalia afficit.
  6. Si universa intueamur, Tria objecta in conspectum veniunt, uti α) remotissima illa corpora Cælestia; β) Elementa ubique obvolitantia; γ) fixa illa corpora Naturalia.
  7. In Tellure nostra, ex tribus prædictis (6), duo tantum obvia sunt; Elementa nempe, quæ constituunt; & Naturalia illa ex clementis constructa , licet modo, præter creationem & leges generationis, inexplicabili.
  8. Naturalia (7) magis sub sensus (5) cadunt quam reliqua omnia (6), sensibusque nostris ubivis obvia sunt. Quæro itaque quamobrem Creator hominem, ejusmodi sensibus (5) & intellectu præditum, in globum terraqueum locaverit, ubi nihil in sensus incurrebat præter Naturalia, tam admirando & stupendo mechanismo constructa? anne ob aliam causam, quam ut Observator Artificem ex opere pulcherrimo admiraretur & collaudaret?
  9. Omnia, quæ in usus hominum cedunt, ex Naturalibus hisce cuncta desumuntur; hinc œconomia mineralis seu Metallurgia; vegetabilis seu Agricultura & Horticultura; Animalis seu Res pecuaria, Venatus, Piscatura. Verbo; fundamentum est omnis Oeconomiæ, Opificiorum, Commerciorum, Diætæ, Medicinæ &c. Ex iis homines in statu sano conservantur, a morboso præservantur, & ab ægroto restituuntur, ita ut delectus horum summe necessarius sit. Hinc (8.9.) necessitas Scientiæ naturalis per se patet.
  10. Primus est gradus sapientiæ res ipsas nosse; quæ notitia consistit in vera idæa objectorum; objecta distinguuntur & noscuntur ex methodica illorum divisione & convenienti denominatione; adeoque Divisio & Denominatio fundamentum nostræ Scientiæ erit.
  11. Qui in Scientia nostra Variationes ad Species proprias, Species ad Genera naturalia, Genera ad familias referre nesciunt, & tamen Scientiæ hujus Doctores sese jactitant, fallunt & falluntur. Omnes enim, qui naturalem vere condiderunt Scientiam, hæc tenere debuerunt.
  12. Naturalista (Historicus Naturalis) audit, qui partes Corporum Naturalium visu (5) bene distinguit, & omnes has, secundum trinam differentiam, recte describit nominatque. Estque talis Lithologus, Phytologus vel Zoologus.
  13. Scientia Naturalis est divisio ac denominatio illa (10) corporum Naturalium, ab ejusmodi Naturalista (12) judicio instituta.
  14. Corpora Naturalia in Tria Naturæ Regna dividuntur: Lapideum nempe, Vegetabile & Animale.
  15. Lapides crescunt. Vegetabilia crescunt & vivunt. Animalia crescunt, vivunt & sentiunt. Hinc limites inter hæcce Regna constituta sunt.
  16. In hac Scientia describenda & illustranda plurimi omni sua ætate laborarunt; quantum vero jamjam observatum & quantum adhuc restat, curiosus Lustrator facile ipse inveniat.
  17. Exhibui heic Conspectum generale Systematis corporum Naturalium, ut Curiosus Lector ope Tabulæ hujus Geographicæ quasi, sciat, quo iter suum in amplissimis his Regnis dirigat, plures namque Descriptiones addere spatium, tempus, & occasio retardarunt.
  18. Methodo nova, maximam partem propriis autopticis observationibus fundata, in singulis partibus usus sui, probe enim didici paucissimis, observationes quod attinet, facile credendum esse.
  19. Si Curiosus Lector fructum aliquem hinc percipiat, illum Celebratissimo in Belgio Botanico D. D. Joh. Fred. Gronovio, nec non Dno. Isac. Lawson, Doctissimo Scoto, tribuat; Illi enim Auctores mihi fuerunt ut brevissimas hasce tabulas & observationes cum Erudito Orbe communicarem.
  20. Si comperiar hæcce Illustri & Curioso Lectori grata fore, propediem plura, specialiora & magis limata, Botanica imprimis, a me expectabit.


Dabam Lugduni Batavorum CAROLUS LINNÆUS.
1735. Julii 23. M. D.