Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/1

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

T. LIVII PATAVINI


HISTORIARUM


AB URBE CONDITA


PRÆFATIO.[1]


FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, quum veterem, tum volgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen

  1. Præclare et cum summa urbanitate ac modestia consilium suum exponit Livius.