Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


134 T. LIVII

per, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consacrati proferebantur.

XLV. Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Dianae Ephesiae fanum : id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Quum consensum deosque consociatos laudaret mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat; saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fa-