Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus nec uitia nostra nec remedia pati possumus perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde