Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/60

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


60 T. LIVII

fuit. Audito nomine Numae, Patres romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suae alium, nec denique Patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli jussit. Inde ab augure, cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam ejus, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt : inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, laevas ad septemtrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, precatus est ita : Jupiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci. Tum peregit