Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA IV. i

595 quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,

qui laborent minu', facilius ut nent et moueant manus, 10

eodem modo seruom ratem esse amanti ero aequom censeo, ut toleret, ne pessum abeat tamquam (catapirateria). eri ille imperium ediscat, ut quod frons uelit oculi sciant ;

600 quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.

qui ea curabit apstinebit censione bubula, 15

nec sua opera rediget umquam in splendorem compedis. nunc eru' meus amat filiam huiius Euclionis pauperis ; eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.

605 is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps. nunc sine omni suspicione in ara hic adsidarr^sacra • 20

hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.

Evclio Lyconidis Servvs ii

Evc. Tu modo caue quoiquam indicassis aurum meum esse

istic, Fides : non metuo ne quisquam inueniat, ita probe in latebris

situmst.

610 edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam inuenerit

aulam onustam auri ; uerum id te quaeso ut prohibessis,

Fides. nunc lauabo, ut rem diuinam faciam, ne adfinem morer 5

quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum. uide, Fides, etiam atque etiam nunc, saluam ut aulam aps

te auferam : 615 tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.

595 scirpo cod. Festi 330 (scd scirpea i66\ Donati ad And. 5,4,38 598 ut (eura) Hare tolleret cod. suppl. Lambimts (iii. 4) 599 eri ille Wagner: herile cod. 603 Nam Brix 608 quiquam

B utvid.: quicquam P BD indicasses (-sis D)cod. 609 probet

corr. probe cod. 613 meam Hare: me meam cod. (iv. 3) 615

fano e. s. Pylades : fano modo est situm cod. (ex duplici leclione fano modo et fano est situm conflatum)

�� �