Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/258

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


V. iii T. MACCI PLAVTI

iii Philocrates Hegio Stalagmvs

Philoc. Kegio, adsum. si quid me uis, impera. He. hic

gnatum meum tuo patri ait se uendidisse sex minis in Alide. Philoc. quam diu id factum est? St. hic annus incipit 980

uicensumus. Philoc falsa memorat. St. aut ego aut tu. nam tibi

quadrimulum 5 tuo' pater peculiarem paruolum puero dedit. Philoc quid erat ei nomen? si uera dicis, memoradum

mihi. St. Paegnium uocitatust, post uos indidistis Tyndaro. Philoc. qur ego te non noui? St. quia mos est obliuisci 985

hominibus neque nouisse quoiius nihili sit faciunda gratia. 10 Philoc dic mihi, isne istic fuit, quem uendidisti meo

patri, qui mihi peculiaris datus est ? St. huiius filius. He. uiuitne is homo? St. argentum accepi, nil curaui

ceterum. He. quid tu ais ? Philoc. quin istic ipsust Tyndarus tuo' 99°

filius, ut quidem hic argumenta loquitur. nam is mecum a puero

puer 15 bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam. He. et miser sum et fortunatus, si (uos) uera dicitis ; eo miser sum quia male illi feci, si gnatus meust. eheu, quom ego plus minusque feci quam (me) aequom fuit. 995 quod male feci crucior ; modo si infectum fieri possiet ! 20 sed eccum incedit huc ornatus haud ex suis uirtutibus.

982 paruu)o Lwdemann ' ex cod.' 986 nihili Merula : nihil cod.

993 uos add. Camerarius 995 jninusue Gronovius me add.

Bentley 997 haud ex Muretus : audax cod.

�� �