Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/280

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II, vi T. MACCI PLAVTI

55 Cl. feri malam, ut ille, rusum. Ol. perii ! pugnis caedor,

Iuppiter. Ly. quid tibi tactio hunc fuit ? Ch. quia iussit haec Iuno

mea. Ly. patiundum est, siquidem me uiuo mea uxor imperium

exhibet. Cl. tam huic loqui licere oportet quam isti. Ol. qur omen 410

mihi uituperat ? Ly. malo, Chaline, tibi cauendum censeo. 60 Ch. temperi, postquam oppugnatum est os. Ly. age, uxor,

nunciam sorti. uos aduortite animum. prae metu ubi sim nescio. perii ! cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit. Cl. teneo sortem. Ly. ecfer 415

foras. Ch. iamne mortuo's ? Ol. ostende. mea (haec) est. Ch.

mala crux east quidem.

65 Cl. uictus es, Chaline. Ly. quom nos di iuuere, Olympio,

gaudeo. Ol. pietate factum est mea atque maiorum meum.

Ly. intro abi, uxor, atque adorna nuptias. Cl. faciam

ut iubes. Ly. scin tu rus hinc esse ad uillam longe quo ducat ? 4 2 °

Cl. scio. Ly. intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac

accures. Cl. licet.— 70 Ly. eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. Ol.

numquid moror? — Ly. nam praesente hoc plura uerba (fieri) non desidero. —

410 loqui Ital, : loqui [qui] cod. 412 nunciam Camcrarius,

Bentley: [mea] iam nunc cod. 413 prae metu Pistoris : praebe

tu cod. 414 vel opino iam Pylades : iam [iam] cod. 416

haec add. Geppert crux ea est Camerarius : crucias cod. 417 di

iuuere Spengel : diu uiuere cod. (v. 12) 418 vel ac ma. meorum

cod. 420 rus hinc Langen : ruri cod. (vi. 1) 423 fort. hoc prae-

sente, favente allitteratione fieri add. Camerarius

�� �