hoc ubi Amphitruo erus conspicatus est,[1]
ilico equites iubet dextera inducere.[2]
equites parent citi: ab dextera maxumo
cum clamore inuolant impetu alacri, 245
foedant et proterunt hostium copias
iure iniustas.
Me.numquam etiam quicquam adhuc uerborum est prolocutus perperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meu’ quom pugnatum est pater.
So.perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: 250
uortentibus Telobois telis complebantur corpora
ipsusque Amphitruo regem Pterelam súa optrúncauit manu.
haec illist pugnata pugna úsque a mani ad uesperum[3]
(hoc adeo hoc commemini magi’ quia illo die inpransus fui),[4]
sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo. 255
postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes:
uelatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob uirtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,[5] 260
qui Pterela potitare rex est solitus. haec sic dicam erae.[6]
nunc pergam eri imperium exsequí et me domum capessere.
Me.attat, illic huc iturust. ibo ego illic obuiam,[7]
neque ego hunc hominem <huc> hodie ad aedis has sinam umquam accedere;[8]
- ↑ 242 vel conspicatust
- ↑ 243 inuadere Salmasius (recte, si inudere, quam lectionem e veteri codice Lambinus eruit, in T et PA stetit)
- ↑ 253 illic est cod. (illi est E) : illis est codd. Nonii 231 h. illic e. p. p. iam u. (iamb.) Mueller (Rhein. Mus. 54, 381)
- ↑ 254 vel iamb.
- ↑ 260 aurea est Camerarius : est aurea cod.
- ↑ 261 potitare Ital. : potare cod. (positare D ante corr.) rex est solítus Bothe : rex solitus est cod. : sol. est rex Ussing
- ↑ 263 vel iturus est (ita cod.)
- ↑ 264 ego huc hom. hod. cod. : corr. Studemund