Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ACTVS I

i G R V M I O T R A N I o

Gr. Exi e culina sis foras, mastigia,

qui mi inter patinas exhibes argutias.

egredere, erilis permities, ex aedibus.

ego pol te ruri, si uiuam, ulciscar probe. 5 (exi,) exi, inquam, nidoricupi, nani quid lates ? 5

Tr. quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost ?

an ruri censes te esse ? apscede ab aedibus.

abi nis, abi dierecte, apscede ab ianua.

em, hoccine uolebas? Gr. perii ! qur me uerberas ? 9-I0

10 Tr. quia uiuis. Gr. patiar. sine modo adueniat senex.

sine modo uenire saluom quem apsentem comes.

Tr. nec ueri simile loquere nec ueruni, frutex,

comesse quemquam ut quisquam apsentem possiet.

Gr. tu urbanus uero scurra, deUciae popH, 15

15 rus mihi tu obiectas ? sane hoc, credo, Tranio,

quod te in pistrinum scis actutum tradier.

cis hercle paucas tempestates, Tranio,

augebis ruri numerum, genu' ferratile.

nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem, 20

20 corrumpe * erilem adulescentem optumum ;

dies noctesque bibite, pergraecaminei,

amicas emite, Uberate : pascite

parasitos : opsonate pollucibiUter.

haecine mandauit tibi, quom peregre hinc it, senex ? 25

25 hocine modo hic rem curatam offendet suam ?

hoccine boni esse officium serui existumas

ut eri sui corrumpat et rem et fiUum ?

5 exi addidi dubttaiiffr, iiaiii inquam displicet -cupi nam] culine

[i.e. -nae) Br, inide nidor e culina Pylades 6 clamatiosi cod. : corr. Acidnliiis g, lo en cod. 12 saluos cod. (corr. B^) 16 hoc

oni. P'^^ et /ort. cod. 17 si s co^. 21 corrumpe (porro) (?) Z-ro

Fide ne lacera pagiiia iii P"^^ fiicrit ; cf. ad i>. 57 25 it Botlie (iit

Ital.) . ut cod. {pro iit)

�� �