Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/128

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


III. i T. MACCI PLAVTI

loo dic te daturum, ut abeat. Th. egon dicam dare? 633

Tr. dice. Th. egone ? Tr. tu ipsus. dic modo, ausculta

mihi.

promitte, age inquam : ego iubeo. Th. responde mihi : 635

quid eo est argento factum ? Tr. saluom est. Th. soluite

uosmet igitur, si saluomst. Tr. aedis fiUus 105 tuos emit. Th. aedis? Tr. aedis. Th. eugae ! Philo-

laches

patrissat : iam homo in mercatura uortitur.

ain tu, aedis ? Tr. aedis inquam. sed scin quoiusmodi ? 640

Th. qui scire possum ? Tr. uah ! Th. quid est ? Tr.

ne me roga.

Th. nam quid ita ? Tr. speculoclaras, candorem merum. iioTh. bene hercle factum. quid, eas quanti destinat ?

Tr. talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

sed arraboni has dedit quadraginta minas ; 645

hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis ?

nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, 1 15 continuo est aHas aedis mercatus sibi.

Th. bene hercle factum. Da. heus, iam adpetit meridie. 649-51

Tr. apsolue hunc quaeso, uomitu[m] ne hic nos enicet.

quattuor quadraginta ilU debentur minae, 652*

et sors et faenus. Da. tantumst, nihilo plus peto. 631

120 Tr. ueHm quidem hercle ut uno nummo plus petas. 632

Th. adulescens, mecum rem habe. Da. nempe aps te

petam ?

Th. petito cras. Da. abeo : sat habeo si cras fero. —

Tr. malum quod isti di deaeque omnes duint ! 655

634 Dic cod. 642 speculo claras Leo candorem Spengel:

canorem cod. 644 magnis Pius : ra]mafrnis cod. (iv. 3 ; ii. 7)

646 hinc Pylades : hic cod. quas ei B- : quasi cod. 647 aedis

52 : cedis cod. ita erant Camerarius : iterant cod. (e pro ae)

651 meridies Samceims 652 uomitu Bothe 652* {cf. 630)

accedit A 631, 632 post 630 posuit Ritschl ; cf. Seyffert {Bcrl. Phil.

IVoch. 16, 253^ 654 fero] peto A 655 quad A de deaque

P {corr. 52)

�� �