Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


MILES GLORIOSVS

��ARGVMENTVM I

Meretricem Athenis Ephesum miles avehit. Id dum ero amanti servos nuntiare volt Legato peregre, ipsus captust in mari Et eidem illi militi dono datust. Suom arcessit erum Athenis et forat Geminis communem clam parietem in aedibus, Licere ut quiret convenire amantibus. Obhaerentis custos hos videt de tegulis, Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur. Itemque impellit militem Palaestrio Omissam faciat concubinam, quando ei Senis vicini cupiat uxor nubcre. Vltro abeat orat, donat muUa. ipse in domo Senis prehensus poenas pro moecho luit.

3 capsust corr. -tust cod. ui vid 5 (servos) erum (ab) Ribbcck

6 ciam cod. corr. B"^) 7 liceret cod. 8 Oberrans Ritschl,

citi obhaerentis displicet 9 ridicule is Seyffol deluditur P^^

II q. ei B- : q. cel cod. (J>ro q. eei ; vix quandOc ei) 13 modo

cod. [corr. B"^)

�� �