Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. i T. MACCI PLAVTI

ueruni ei rei operam do ne alii dicant quibu' licet. 45 Sat. dicat quod quisque uolt ; ego de hac sententia

non demouebor. Vi. at, meo si liceat modo,

sapienter potius facias quam stulte. Sat. lubet. 375

Vi. lubere tibi per me licere intellego ;

uerum lubere hau Hceat, si lubeat mihi. 50 Sat. futura es dicto oboediens an non patri ?

Vi. futura. Sat. scis nam tibi quae praecepi ? Vi.

omnia.

Sat. et ut ui surrupta fueris ? Vi. docte calleo. 380

Sat. et qui parentes fuerint ? Vi. habeo in memoria.

necessitate me mala ut fiam facis. 55 uerum uideto, me ubi uoles nuptum dare,

ne haec fama faciat repudiosas nuptias.

Sat. tace, stulta. non tu nunc hominum mores uides, 385

quoiiu' modi hic cum mala fama facile nubitur ?

dum dos sit, nullum uitium uitio uortitur. 60 Vi. ergo istuc facito ut ueniat in mentem tibi

me esse indotatam. Sat. caue sis tu istuc dixeris.

pol deum uirtute dicam et maiorum meum, 39°

ne te indotatam dicas quoi dos sit domi :

librorum eccillum habeo plenum soracum. 65 si hoc adcurassis lepide, quoi rei operam damus,

dabuntur dotis tibi inde sescenti logei

atque Attici omnes ; nuUum Siculum acceperis : 395

cum hac dote poteris uel mendico nubere.

Vi. quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater? 70 uel tu me uende uel face— quid tibi lubet.

372 uirum P 376 per me tibi P 377 liceat si liceat A :

lubeat si liceat Pistoris, cf. Gray {Class. Rev. 14, 24) 379 nam

displicet: iam Seyffert 380 et id ut s. P 386 quoiuis m. Giiietus

387 sitjet^ 390 dic9 ^ 391 ni ^ 392 eccillud So»;/fHSfA«M

{Class. Rev. 6, 400), {ex Paitlo 296, qui tanten soracum pro soracus perperam posuisse videtur; cf. Class. Rev. 5, 9") plenum [illum]

A : fort. plellum(c/: Poevi.^^^) 394 longi P 398 <me> face

Ritschl

�� �