Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PERSA III. i

Sat. bonum aequomque oras. sequere hac. — Vi. dicto

sum audiens. —

DORDALVS ii

400 Quidnam esse acturum hunc dicam uicinum meum,

qui mihi iuratust sese hodie argentum dare ? quod si non dederit atque hic dies praeterierit, ego argentum, ille iusiurandum amiserit. sed ibi concrepuit fori'. quisnam egreditur foras ? 5

TOXILVS DORDALVS lli

405 To. Curate isti intus, iam ego domum me recipiam.

Do. oh, Toxile, quid agitur ? To. oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum pubHcum, inpure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli^ pecuniai accipiter auide atque inuide, 5

410 procax, rapax, trahax — trecentis versibus

tuas inpuritias traloqui nemo potest — accipin argentum ? accipe sis argentum, inpudens, tene sis argentum, etiam tu argentum tenes ? possum te facere ut argentum accipias, lutum ? 10

415 non mihi censebas copiam argenti fore,

qui nisi iurato mihi nil ausu's credere ? Do. sine respirare me, ut tibi respondeam. uir summe populi, stabulum seruitricium, scortorum liberator, suduculum flagri, 15

420 compedium tritor, pistrinorum ciuitas,

perenniserue, lurcho, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, inpudens,

399 hac endicto A fen pro personae noiat) audi eas P 400

dicat hunc yi 401 se A^foii. recte 408 iniure] periure .<4 (v. i;

cf. Paulus iio) 409 pecunias Biiecheler (^-z.e codd.) 415 ont. P

417 tibi ut P 418 seruitritium codd. 419 subiculum P

420 ciuilas A 421 lyrche A : lurch ui vid. P

11*

�� �